dissabte, 10 de novembre del 2012

De Alexandri Magni gloria


Emporiis, anno 130 a. Ch.

Titus et Alexander et Darus e ludo iam exeunt. Hodie enim in ludo Apollodorus magister in rerum gestarum historia hos discipulos erudivit, nempe Alexandri Magni vitam eos docuit. Tito et Alexandro quidem hae lectiones valde placent, cum summis laudibus Alexandrum Magnum efferant et eum imitari velint. Darus autem suaviorem vitam agere quam huius imperatoris mavult:

- Quantas terras – clamat Titus – Alexander Magnus vidit et quantas nationes vicit! Eum praestare omnibus imperatoribus censeo.
- Et quanta didicit! - addidit Alexander – Imperator ille non tantum miles sed etiam φιλόσοφος mihi videtur. 
- Sed... - dubitat Darus – ubi erant amici eius et familiares et vicini et terrae ei colendae et pueri, dum res tantas agebat?

Et loquendo et placide dissentiendo iter faciunt amici tres per portum Emporitanorum. Repente autem iis obvius it pater Alexandri, nomine Dionysius, qui in portu laborabat. Mercator enim est et mercedes ita ex Asia in Hispaniam fert, ut in portu Emporitano non tantum merum et cibum, sed etiam pulchrae mercedes Asianae insint.

- Ὦ Ἀλέξανδρε, ἤδη σχολάζεις; - interrogat pater.
- Μάλιστά γε - respondet Alexander filius - μεθ' ἑταίρων τούτων περὶ τοῦ Ἀλεξάνδρου τοῦ Μεγάλου διαλεγόμενοι πορευόμεθα.
- Περὶ τοῦ Ἀλεξάνδρου;
- Ita est – interrumpens dicit Titus – de homine qui omnes Asiae nationes domuit loquimur!
- Nationes domare? Nihil equidem hac de re scio – respondet  Dionysius. – Hae telae autem quas vobis monstro ex Asia veniunt!
- Suntne Asiaticae? Sicut gloria Alexandri? - interrogat Titus.
- Forsitan – clamat Alexander – eaedem telae Alexandri Magni sunt! Fortasse ille his induit!

Tum Titus et Alexander his telis induunt et aliquam fabulam de huius imperatoris pugna agunt. Alexander enim partes Alexandri Magni atque Titus militis cuiusdam agit, dum Darus tamen et Dionysius tantum pueros ludentes exspectant. Re scaenica parata noster Alexander imperator gladio pectora Titi transfigere fingit, qui sicut exanimus delabitur non solo, sed super amphoram quandam, quae meri plena erat. Iam igitur Titi tela Asiatica ita maculatur, ut furor patrem Alexandri invadat:

- Φεῦ τῆς ἐσθῆτος! - iratus exclamat Dionysus pater – Ὦ κάκιστε, cur non curabas ne haec tela sordida fieret!
- Heu me miserum! - clamat Titus – Ignosce mihi, Dionysi!

Inde Dionysius et Titum et Alexandrum verga verberat, dum Darus omnia videns sic loquitur:

- Heus vos superbos! Iam antea vos mediocritatis tenendi praestantiae monebam! Itaque omnino vitam suaviorem degere malo.

dijous, 4 d’octubre del 2012

DE COTTIDIANIS EMPORITANORVM (I)

Emporiis, anno 130 a. Ch.

PERSONAE ACTIONIS
Alexander: filius Graecorum Emporitanorum
Darus: filius Iberorum
Titus: filius novorum incolarum Romanorum
Apollodorus: magister puerorum

Tres pueri, nomine Titus et Alexander et Darus, ad mare prospicientes in litore sedent. Mare enim tranquillum est, nam duabus diebus ante ventus septentrionum flere desiit. Piscatores quidam cum retibus naviculisque suis laborant.

- Quam gaudemus, – dicit Darus – cum magister nos in litore quiescere sinat!
- Lectiones quidem rethoricae durae sunt – respondit Alexander.
- Lectiones non esse duras censeo. – dicit Titus – Difficultas autem tua est ut latine copiose loqui non possis. Quoniam parentes tui latine non loquuntur, vos periti in sermones componiendum non estis.
- Μάλιστά γε, – respondit Alexander – pater meus de lingua Latina doctus non est. Hoc autem puto, ut ars rethorica etiam difficilis in mea lingua Graeca sit.
- Forsitan, - addidit Darus – diversa sunt et lingua quadam loqui et magnos sermones componere. Nam parentes mei, qui et Ibere et Graece et nunc Latine loquuntur, in sermones componiendum valde pravi sunt. Res rethorica enim haud in numero cottidianorum nostrorum habemur!

Repente a procul magister Apollodorus pueros in litore sedentes clamat:

- Venite, pueri, ad ludum! Tempus ad quiescendum satis est. Philosophiae lectiones vobis exspectant!

Pueri autem inter se:

- Difficiliores lectionibus rethoricis sunt lectiones philosophicae – dicit Titus.
- Hae lectiones tibi non placent, quia inutiles haberis – respondit Alexander –. Magno cum gaudeo lectiones de philosophia Apollodori sequor, cum magistrum nostrum hac de disciplina doctissimum esse putem, quamquam nimis platonicus...
- Cur "nimis platonicus" dicis? - rogat Darus.
- Nimis platonicus, – respondit Alexander – quod, cum ei de Heraclito dicerem, obscurissimum hunc philosophum esse mihi dicit. Equidem huius sermonem veriorem quam Platonis esse censeo!

Tum, cum discipuli magistro non pareant, Apollodorus cum virga ad eos quiescentes verberatum it. Pueri deinde perterriti subito de harena surgunt et ad ludum prae magistrum currunt.

- Platonicum – dicit Titus – magistrum esse non puto, quia haud εἴδη nostra, sed corpora cum virga verberat!