In Artis Amatoriae libro secundo Ovidius poeta nos, magistri Amoris
discipulos, docet nonnullis consiliis quomodo amorem puellae iam
captae servare possimus. Praeter hae consilia explanatur qualem virum
esse amanti deceat. His enim versibus poeta monet nos colere artes
quae ingenuae nuncupantur atque duas linguas discere, scilicet
Graecam Latinamque (Artis amatoriae libri II versus 120-1):
Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
cura sit et linguas edidicisse duas.
Sine enim dubio ingenuas artes coli valde utile est ita, ut quaeque
puella nos miretur. Nam pleraeque feminae virum urbanum quam rusticum
malunt. Ingenuae enim artes sunt quas tantum homines praestantes
colunt et si has coles, homo bonus videris. Quamobrem quoque linguas
Latinam Graecamque disci usui discipulorum poetae Amoris est, nam
viri qui has linguas callent a feminis valde urbani videntur.
Fortasse enim si in taberna quadam puella nos rogat (Hispanice modo):
"Utrum studes an laboras?", ei respondere possumus: "Graece
et Latine loquor!". Si quidem Ovidius noster recte hae consilia
scripsit, quicumque linguas antiquorum colat plerasque puellas capere
poterit.
Hae omnia igitur ita esse una cum Ovidio poeta sentior, sed multa et
alia afferunt, mea sententia, prae amoris praestantiam hae artes quae
ingenuae vel liberales appellantur.
Primum igitur, ut quae praeferant artes ingenuae sciamus, a nobis
discrimen earum faciendumst. Quae sunt hae artes? Quales sunt? Artes
enim ingenuae eae quae in rhetorica et litteris et philosphia
versantur esse mihi videntur. Ergo bene dicendi atque scribendi ars
et maxima cura opera scriptorum legendi et quaestiones quas
philosophi quaestae sunt sciscitandi ingenuae sunt. Has enim artes
non modo ad puellas capiendas et servandas, sed ad alia excelsia
utiles esse omnibus satis constat. Nam quis ignorat Plato ille per
suam philosophiam amorem feminarum non quaereret, sed bonum et
scientiam adipisci; sive Homerus haud probationem puellarum, sed
immortalitatem operis suae; sive Isocrates haud puellis, sed omnibus
civibus persuaderi? Discrimine earum artium facto, ab omnibus utilia
harum videntur, nam omnes qui paucum sapientiae cupiditatis habent
quae hi viri docti nobis afferrent iam satis noscunt.
Itaque recte, ut opinor, Ovidius hos versos scripsit (potes enim
conari puellas vel pueros in tabernis nocturnis capere artem tuam
linguas antiquorum colendi exhibendo; si autem hoc impetras, dic
nobis quo modo!). Multa tamen et alia ex artibus ingenuis ita
exsistunt, ut a nobis capiendumst. Nam utilitatem earum aeternam
esse, haud caducam sicut probationem publicam vel multarum puellarum,
censeo. Quadecausa has artes ad excelsia colendas esse sentior, si
aliquo aeterni operam dare volemus.