dijous, 16 de juliol del 2015

De Josepho Morello

Josephus Morellus, egregius et omnium fere callidissimus tympanista saeculi XXº, patria Americanus, quamquam vix videre poterat, et singularem in ingenio et peritum in arte se praebuit. Ille tamen puer non in studio tympani, sed violinae exercebat. Cum autem violina peritissimum quendam, nomine Jascha Heifetz, natione Lituanum, cognoverat, hanc in cogitationem incidit, ne umquam ipse prope caecus tali peritia nervos in violina pulsurus sit. Quae cum ita sint, instrumentum mutavit: videlicet violinam desiit, tympanon coepit.



Josephus enim in hac erat sententia, ut ad artem violinae callendam bene videre oporteret, nam pleraque opera huius instrumenti numeris et notis scripta manent necnon necesse est non tantum pulchre nervos pulsare, sed etiam sine difficultate scripta legere.

Sunt quidem multi alii musici qui invalidi arte sua callent. Verbigratia apud Graecos priscos Homerus poeta caecus quoque esse dicitur; etiam apud Americanos ille Stephanus Wonder non tantum clavile, sed etiam multa alia instrumenta canentibus praeest unus. Similiter quidem non sensu videndi, sed audiendi in exitium vitae ille Ludovicus van Beethoven carebat.

Gaudete tandem artem Josephi Morelli, qui infra una cum "The Dave Brubeck Quartet" notissimum carmen, nomine "Take five", canit.


dimecres, 18 de febrer del 2015

De nuptiis Graecis apud Emporitanos


Olim nugas de pueris qui Emporias incolebant tribus scribere solebam. Quarum unam heri uxor inter scripturas domi invenit. Alius puer est Alexander, Emporitanus Graecus, alius Titus, Emporitanus Romanus. Ecce sermo:

Erat in foro Emporitano puer quidam, nomine Alexander, qui lentus et fessus vagabatur. Cum eum vidisset alius puer, nomine Titus, eum clamans
"Heus, Alexander!" inquit "Quadecausa sic fessus vagaris? Cur tam tardus huc in forum venis?"
Alexander respondens dixit:
"Magnas nuptias sororis meae celebravimus et ob tantam celebrationem fessissimus hodie tarde e lecto surrexi."
Tum Titus interrogavit:
"Iamne nupta est soror tua? Quot annos nata est?"
"Soror Apollonia" inquit Alexander "nuper puella quindecim annorum erat, nunc autem est mulier quindecim annorum."
Interrogavit Titus: "Et quomodo nuptias egistis? Graecone ritu?"
"Μάλιστά γε!" inquit Alexander "Scisne quomodo Graeci nuptias celebremus? Equidem tibi hoc explicabo. Hic mensis Ianuarius Γαμηλιών ab Atheniensibus appellatur, quia nuptias agere hoc mense solent. Nos quoque Emporitani hoc mense nubere malemus, quoniam paucum laboris in agro habemus. Tres per dies nuptias sororis Apolloniae domi celebravimus. Primum enim Apollonia ludibria omnia, cum quibus ludere solebat, et nonnullos capillos suos ad Iunonis aram attulit; deinde in flumine sancto lavata est purificationis causa. Secundo die domi magna convivia praebuit pater, in quibus omnes multum cibi edimus et tantum merum potavimus ut hodie adhuc caput mihi doleat. Post convivia Apolloniae velum allatum est et ei molta dona, quae Graece ἕδνα appellamus, a marito tradita sunt. Paulo ante solis occasu curru opulente Apollonia per urbem cum marito tracta est, dum eam et mater et ancillae et servi et aliae mulieres secuti sunt canentes, saltantes et dulcia eiacentes. Omnes enim (mirabile visu!) magnifice frondibus coronisque ornati sunt. Cum ad domi mariti portas venissent, de curru maritus Apolloniaque descenderunt et axem currus exusserunt."
"Quid?" exclamavit Titus "Quamobrem axem currus nuptialis exuritis? Deliratisne fortasse Graeci?"
"Minime," respondit Alexander "non deliramus Graeci; exurimus axem currus ne puella nuper nupta ob vitam novam pavida domum patris redeat, nam nunc est femina novi viri, haud patris. Curru exusto omnes praesentes ficas nucesque iis conicimus carmina canentes. Noctu tamen ob celebrationem sine dubio fessi in thalamum ingressi sunt maritus et femina. Postremo tertio die cum carminibus donisque excitati sunt ambo et novum convivium egimus, nunc autem sine mulieribus. Post hos tres dies tandem soror Apollonia iam non est νύμφη, sed γυνή."

diumenge, 1 de febrer del 2015

Quid Chaos sit


Sermone hodierno Chaos absentiam ordinis dici solet, apud antiquos autem dissimilia significans hoc verbum invenitur. Quamquam Hispanice verbi gratia cubicula sine ordine a matribus iratis chaos appellantur, sive factiones politicae ad res revertendas ab hominibus rei publicae praestantibus similiter nuncupantur, apud Graecos Romanosque passim Chaos est hiatus quidam, qui omnium origo habetur.

Sic apud Hesiodum v.116:
Ἤτοι μὲν πρότιστα Χάος γένετ’· αὐτὰρ ἔπειτα
Γαῖ’ εὐρύστερνος πάντων ἕδος ἀσφαλές αἰεὶ
ἀθανάτων οἳ ἔχουσι κάρη νιφόεντος Ὀλύμπου,
Τάρταρά τ’ ἠερόεντα μυχῷ χθονὸς εὐρυοδείης

"Igitur primum quidem Chaos fuit, ac deinde
Tellus lato-pectore, omnium sedes tuta semper
immortalium, qui tenent iuga nivosi Olympi
Tartaraque tenebricosa in-recessu terrae spatiosae"

et v. 123:
Ἐκ Χάεος δ’ Ἔρεβός τε μέλαινά τε Νὺξ ἐγένοντο·
Νυκτὸς δ’ αὖτ’ Αἰθήρ τε καὶ Ἡμέρη ἐξεγένοντο,
οὓς τέκε κυσαμένη Ἐρέβει φιλότητι μιγεῖσα.

"Ex Chao vero Erebusque nigraque Nox editi sunt.
Ex Nocte porro Aetherque et Dies prognati sunt,
quos peperit, ubi conceperat, Erebo concubitu mista."

Similiter apud Ovidii Nasonis Metamorphoses v.5:

Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
unus erat toto naturae vultus in orbe,
quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles
nec quidquam nisi pondus iners congestaque eodem
non bene iunctarum discordia semina rerum.

Quid tamen est Chaos? Num, cum nullum ordinem videmus, oportet chaos dici?

dissabte, 5 de juliol del 2014

De clave

Quoniam aestate ineunte ad nihil agendum sepositi esse malimus et calores potius quam hieme ad suaviora nos ducunt, placet nunc nobis et cantus dulces audire et numeris diversis saltare. Ex quibus cantibus numerisque ad aestatem aptis mihi arrident hi qui Latini appellantur (scilicet non e Latinis sive Romanis pendentes, sed ex America Latina vocata). Inter enim hunc cantum et alios est discrimen quod ad numerum attinet: videlicet plerique cantus pedem, cui nomen hispanicum est clave, habent. Haec quidem clavis est instrumentum e duobus lignis constans quod tympanisti Latini pulsare solent.
Ecce clavis imago:
Numeri qui hoc instrumento modulantur sunt diversi et per multas variasque regiones pulsati, sed hi omnes ex Africa veniunt, quippe quo numeri et cantus Latinorum similes inveniuntur. Iam enim satis constat cantus qui Latini vocantur una cum servis qui eos canere solebant ex Africa in Americam transiisse. Apud tympanistas Latinos tales numeri iterum iterumque pulsantur e duobus pedibus constantes, alius trium pulsationum, alius duarum. Itaque si primum tres, deinde dos pulsationes fiunt, numerus est 3:2 appellatus, si autem primum dos, deinde tres, 2:3 nuncupatur.
Ad hoc melius intellegendum ecce imago 3:2 numerum significans:
Et alia imago ad 2:3 attinens:

Apud cantus exempli gratia per Cubam insulam modulatos inter multos aliosque exstant alii per quos clavis son appellata et alii per quos clavis rumba usurpatur. Illa est praeclara, haec paulum auditu dissimilis, nam pulsatio tertia serius modulatur.
En vobis clavis son vocata:
Et quae rumba appellatur:
Melius autem mihi videtur aures talibus cantibus numerisque impleri ita, ut clavem intellegamus. Itaque animum vertite ad hunc cantum caventes ut ad 0:50 cernatis hominem callidissimum carmina simul et clavem son canentem:



Gaudete tandem cantum et numerum rumba infra additos:


dilluns, 27 de gener del 2014

De linguae fine et instrumento

Ecce nonnulli versus ex lingua Hispanica translati huius libri cui titulus est Del lenguaje

LINA: Loquamur tandem de lingua.
TRINUS: Loquendo, ut aiunt. Quod est mirum, nam hoc fieri in alio loco non potest, ut eadem sint quod tractandum et instrumentum quo tractatum est, si accidit ut eadem sint.
LINA: Aliquis (aliqua, si mavis) hoc non praeditum per se esse dicet, quia de omnibus aliis rebus etiam per linguam sermocinari. Cur tandem lingua differet? Aut, putasne, amice Rota, alium modum ad linguam versandam esse?
ROTA: Haec est controversia vocabulorum, id est de fine: "versari in aliqua re" enim et "studere" et "explanare" et "ratiocinari" et "sermonem habere" et tanta verba similia fere ad linguam attinent.

dilluns, 18 de febrer del 2013

De artibus ingenuis



In Artis Amatoriae libro secundo Ovidius poeta nos, magistri Amoris discipulos, docet nonnullis consiliis quomodo amorem puellae iam captae servare possimus. Praeter hae consilia explanatur qualem virum esse amanti deceat. His enim versibus poeta monet nos colere artes quae ingenuae nuncupantur atque duas linguas discere, scilicet Graecam Latinamque (Artis amatoriae libri II versus 120-1):
Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
    cura sit et linguas edidicisse duas.
Sine enim dubio ingenuas artes coli valde utile est ita, ut quaeque puella nos miretur. Nam pleraeque feminae virum urbanum quam rusticum malunt. Ingenuae enim artes sunt quas tantum homines praestantes colunt et si has coles, homo bonus videris. Quamobrem quoque linguas Latinam Graecamque disci usui discipulorum poetae Amoris est, nam viri qui has linguas callent a feminis valde urbani videntur. Fortasse enim si in taberna quadam puella nos rogat (Hispanice modo): "Utrum studes an laboras?", ei respondere possumus: "Graece et Latine loquor!". Si quidem Ovidius noster recte hae consilia scripsit, quicumque linguas antiquorum colat plerasque puellas capere poterit.

Hae omnia igitur ita esse una cum Ovidio poeta sentior, sed multa et alia afferunt, mea sententia, prae amoris praestantiam hae artes quae ingenuae vel liberales appellantur.

Primum igitur, ut quae praeferant artes ingenuae sciamus, a nobis discrimen earum faciendumst. Quae sunt hae artes? Quales sunt? Artes enim ingenuae eae quae in rhetorica et litteris et philosphia versantur esse mihi videntur. Ergo bene dicendi atque scribendi ars et maxima cura opera scriptorum legendi et quaestiones quas philosophi quaestae sunt sciscitandi ingenuae sunt. Has enim artes non modo ad puellas capiendas et servandas, sed ad alia excelsia utiles esse omnibus satis constat. Nam quis ignorat Plato ille per suam philosophiam amorem feminarum non quaereret, sed bonum et scientiam adipisci; sive Homerus haud probationem puellarum, sed immortalitatem operis suae; sive Isocrates haud puellis, sed omnibus civibus persuaderi? Discrimine earum artium facto, ab omnibus utilia harum videntur, nam omnes qui paucum sapientiae cupiditatis habent quae hi viri docti nobis afferrent iam satis noscunt.

Itaque recte, ut opinor, Ovidius hos versos scripsit (potes enim conari puellas vel pueros in tabernis nocturnis capere artem tuam linguas antiquorum colendi exhibendo; si autem hoc impetras, dic nobis quo modo!). Multa tamen et alia ex artibus ingenuis ita exsistunt, ut a nobis capiendumst. Nam utilitatem earum aeternam esse, haud caducam sicut probationem publicam vel multarum puellarum, censeo. Quadecausa has artes ad excelsia colendas esse sentior, si aliquo aeterni operam dare volemus.

dissabte, 10 de novembre del 2012

De Alexandri Magni gloria


Emporiis, anno 130 a. Ch.

Titus et Alexander et Darus e ludo iam exeunt. Hodie enim in ludo Apollodorus magister in rerum gestarum historia hos discipulos erudivit, nempe Alexandri Magni vitam eos docuit. Tito et Alexandro quidem hae lectiones valde placent, cum summis laudibus Alexandrum Magnum efferant et eum imitari velint. Darus autem suaviorem vitam agere quam huius imperatoris mavult:

- Quantas terras – clamat Titus – Alexander Magnus vidit et quantas nationes vicit! Eum praestare omnibus imperatoribus censeo.
- Et quanta didicit! - addidit Alexander – Imperator ille non tantum miles sed etiam φιλόσοφος mihi videtur. 
- Sed... - dubitat Darus – ubi erant amici eius et familiares et vicini et terrae ei colendae et pueri, dum res tantas agebat?

Et loquendo et placide dissentiendo iter faciunt amici tres per portum Emporitanorum. Repente autem iis obvius it pater Alexandri, nomine Dionysius, qui in portu laborabat. Mercator enim est et mercedes ita ex Asia in Hispaniam fert, ut in portu Emporitano non tantum merum et cibum, sed etiam pulchrae mercedes Asianae insint.

- Ὦ Ἀλέξανδρε, ἤδη σχολάζεις; - interrogat pater.
- Μάλιστά γε - respondet Alexander filius - μεθ' ἑταίρων τούτων περὶ τοῦ Ἀλεξάνδρου τοῦ Μεγάλου διαλεγόμενοι πορευόμεθα.
- Περὶ τοῦ Ἀλεξάνδρου;
- Ita est – interrumpens dicit Titus – de homine qui omnes Asiae nationes domuit loquimur!
- Nationes domare? Nihil equidem hac de re scio – respondet  Dionysius. – Hae telae autem quas vobis monstro ex Asia veniunt!
- Suntne Asiaticae? Sicut gloria Alexandri? - interrogat Titus.
- Forsitan – clamat Alexander – eaedem telae Alexandri Magni sunt! Fortasse ille his induit!

Tum Titus et Alexander his telis induunt et aliquam fabulam de huius imperatoris pugna agunt. Alexander enim partes Alexandri Magni atque Titus militis cuiusdam agit, dum Darus tamen et Dionysius tantum pueros ludentes exspectant. Re scaenica parata noster Alexander imperator gladio pectora Titi transfigere fingit, qui sicut exanimus delabitur non solo, sed super amphoram quandam, quae meri plena erat. Iam igitur Titi tela Asiatica ita maculatur, ut furor patrem Alexandri invadat:

- Φεῦ τῆς ἐσθῆτος! - iratus exclamat Dionysus pater – Ὦ κάκιστε, cur non curabas ne haec tela sordida fieret!
- Heu me miserum! - clamat Titus – Ignosce mihi, Dionysi!

Inde Dionysius et Titum et Alexandrum verga verberat, dum Darus omnia videns sic loquitur:

- Heus vos superbos! Iam antea vos mediocritatis tenendi praestantiae monebam! Itaque omnino vitam suaviorem degere malo.